Rozmiar: 15909 bajtów

1282. Juni 30. Breslau.

Der päpstliche Legat Philipp, Bischof von Fermo, errichtet einen Vergleich zwischen dem Stifte und dem Ritter Chevlegius, welcher auf seine Ansprüche an das Erbe der Gräfin Anastasia verzichtet.

Universis presentes inspecturis, Philippus miseracione divina Firmanus Episcopus, Apostolice Sedis Legatus, Salutem in Domino. Noverit universitas vestra, Quod constitutis in presencia nostra Religioso viro Dominico, preposito Domus Dei ordinis Premonstratensis Wrat. dioc. ex una parte, Et Chevlegio milite filio quondam Alardi militis de Opol eiusdem dioc. ex altera, Idem Cevlegius pro se et suis heredibus in perpetuum recognovit et confessus fuit hereditates seu possessiones infrascriptas Michnice et Vresce nominatas iuxta Crosnam sitas, quas Anastasia filia quondam Wratizlai militis pro anime sue remedio dicte domui in elemosinam perpetuam erogavit et contulit perpetuo possidendas, ad domum ipsam pertinere et spectare de iure, et quia dictam domum, prepositum et conventum eiusdem super ipsis hereditatibus diu in Iudicio et extra impetiverat et molestaverat minus iuste, cessit omni iuri. accioni et racioni, si que sibi competerent vel haberet in hereditatibus supradictis quacumque racione vel causa, et ea et hereditates ipsas in manu dicti prepositi recipientis nomine et vice dicte domus libere resignavit et renunciavit expresse, promittens pro se et eius heredibus in perpetuum, dictam domum, prepositum vel fratres ipsius decetero non impetere, turbare vel molestare in iudicio vel extra super hereditatibus supradictis per se vel alios de iure vel de facto aliqua racione vel causa. Et licet idem Cevlegius occasione hereditatum huiusmodi dictam domum, prepositum et fratres ipsius multis et gravibus fatigasset laboribus et expensis ac dampna plurima in predictis bonis et aliis ipsius domus occasione huiusmodi intulisset, idem tamen prepositus pro se et dicta domo pro bono pacis et concordie omnia dampna, labores et expensas predictas libere et absolute remisit et relaxavit eidem, promittens pro se et dicta domo ac fratribus ipsias, ipsum C. vel eius heredes nullo umquam tempore pro dictis dampnis, laboribus et expensis impetere, turbare, vel eciam molestare. Sed de ipsis eidem facit pro se et dicta domo plenam remissionem, quietacionem et finem. Que omnia et singula supradicta promiserunt dicte partes, scilicet una pars alteri et altera alteri sollempniter stipulanti pro se et suis successoribus, rata et firma perpetuo habere et tenere et inviolabiliter attendere et observare et non contravenire, de iure vel de facto aliqua racione vel causa, sub pena quinquaginta marcarum Wrat. ponderis et argenti, ab utraque parte stipulata sollempniter et promissa, et que pena committatur et cedat parti servanti predicta, et per eam exigi possit cum effectu a parte non servante, et pena soluta et non soluta, ratum remaneat contractus et in eo contenta. Et pro predictis omnibus et singulis attendendis et inviolabiliter observandis, obligavit una pars alteri et altera alteri omnia sua bona pignori, presencia et futura, omni lege, excepcione et deffensione remotis. Et quia dictus Ceulegius occasione predictorum auctoritate nostra fuerat excommunicatus, recepto ab eo corporaliter iuramento de parendo super hiis ecclesie mandatis et nostris, ipsum ab excommunicacione ipsa iuxta formam ecclesie duximus absolvendum, iniungentes sibi sub debito prestiti iuramenti, ne decetero domum ipsam, prepositum. vel fratres ipsius super premissis impetat, turbet, agravet vel molestet. In cuius rei testimonium ad instanciam parcium predictarum presentes literas fieri fecimus et sigilli nostri appensione muniri. Actum et Datum apud Wrat. in hospicio habitacionis nostre. Anno Domini M°. CC°. octuagesimo secundo, Indiccione decima. ii. kalendas Iulii. Pontificatus Domini Martini Pape Quarti Anno Secundo.

Das wohlerhaltene Siegel hat die Umschrift: † S. PHYLIPPI. DEI. GRA. EPI. ET. COITIS. FIRMANI.
Hugo, I, 485.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 1, Urkunden des Klosters Czarnowanz. Hrsg von dr W. Wattenbach, Breslau 1857.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów